Latin
19.90 to 19.115
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 19.90-115
Unproofread scanNot analysed yet
Qnod dicit civitatem auream, aram auream, et phialas aureas: Ecclesia est propter fidem rectam. In vitro autem puritas fidei ipsius significata est. Quod autem nomina diversarum gemmarum in fundamentis nominarc voluit; dona diversarum gratiarum, quæ Apostolis dala sunt, demonstravit. In illis autem margaritis Apostolos designavit, qui ideo portæ dicuntur, quia per doctrinam suam æternæ vita; januam pandunt. Quod autem dicit, Quia templum non vidi in ea, quia Dominus omnipotens temptum ejus est, et Agnus; hoc ideo, qnia DCIIS est in Ecclesia, et Ecclesia in Deo. Quod vero dicit, Quia civitas non indiget sole neque luna; hoc ideo, quia non visibili solc Ecclesia, sed Christi æterno lumine inter tenebras mundi istius spiritualiter illuminatur, sicut ipse dicit, Ego sum lumen mundi. Reges terræ, lilios Dci, id est, Christianos intelligi voluit. In numine aquæ, sicut crystallum, fontem Baptismi in medio Ecclesiæ venientem a Dcoet Christo. Quod autem dixit, Lignum juxta fluvium duodecies per singulos menses dare fructum; crox intelligitur, qua; per totum mundum non solutu omnibus mensibus, sed etiam omnibus dicbus, in his qui baptizantur. exhibet fructum Dco. Quod autem dicit, Dominus Deus illuminabit (llos, et regnabunt in sæcula sæculorum; omnia ista a Domini passione caeperunt. Quod vero in superiori partc libri dixit, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua; propter eos dixit, de quibus ait: Ut sordidus sordescat adhuc, et qui injustus est injusta faciat adhuc. Illud autem quod ait, Ne signaveris verba prophetiæ; propter sanctos et justos intelligi voluit. Ac sic Scripturæ divinæ onmibus superbis, ct plus mundum quam Deum arantibus signatæ sunt, humilibus autem et Deum timentibus apertæ. Et quia sic concludit Apocalypsis Joannis evangelistiæ, ut dicat, Ecce venio. cito; oremus ut secundum suam promissionem Dominus Jesus Christus ad nus venire.