Latin
4.20 to 4.41
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 4.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
Et venit, et accepit de dextra sedentis in throno librum: sedentem in throno, et Patrem accipimus et Filium et Spiritum sancium. Accepit ergo Agnus de dextra Dei, id est a Filio accepit opus libri perficiendum, ipso dicente, Suut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. xx, 21): eo quod ipse in illis perficiat quod donat. Habentes singuli citharas: id est, chordas laudum. Et phialas aureas: haec sunt vasa in domo Domini, in quibus quia thymiama offerri consueverat, ideo orationcs sanctorum bene in eis intelligimus. Et cantabant canticum novum: id est Testamentum Novum; cantantes cauticum novum, id est professionem suam publice proferentes. Et vere novum est, Filium Dei hominem fieri, et mori, et resurgere, et in coelum ascendere, remissionem peccatorum hominibus dare. Cithara enim, id est, chorda in ligno extensa, significat carnem Christi passioni coniunctam: phiala autem confessionem, et novi sacerdotii propaginem. Resignatio sigillorum adapertio est Veteris Testamenti. Et vidi et audivi vocem multorum angElorum: angelos homines dicit, qui et filii Dei dicuntur. Dignus est Agnus qui occisus eat, accipere potestatem et divitias et sapientiam, etc. Non de Deo dicit, in quo sunt omnes thesauri sapientiae (ColosI. II, 5), ut ipse accipiat: sed de homine assumpto, et ejus corpore, qnod est Ecclesia, vel de martyribus ejus, qui pro nomine ejus occisisunt; quia in capite suo totum accipit Ecclesia, sicut scriptum est, Cum illo nobis omnia donavit (Rom. VIII, 32). Ipse enim Agnus accipit, qui in Evangelio dicit, Data est mihi omnis potesta. in cælo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Secundum humanitatem autem, non sccundum divinitatem accepit. Omnes, inquit, audivi dicentes sedenti in throno, id cst, Patri et Filio: et Agnot id est, Ecclesiæ cum capite suo. Benedictio et honor et claritas in sæcula: cui est honor et gloria ct imperium in saecula sæculorum.