# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 5.20-40

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 5.20 to 5.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/5.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/5.20

Corona in capite ejus, promissio vitæ æternæ est. Equum rufum, malum populum; sessorem ejus, diabolum: quem ideo dixit rufum, eoquod multorum esset sanguine rubicundus. Quod autem datus est ei gladius acutus, et tollere pacem de terra, boc est, quod diabolo suadente, homines mali jugiter inter se lites et discordias usque ad mortem excitare non cessant. Et in equo nigro, intelligitur populus sinister, diabolo consenliens. Quod autem, Stateram habebat in manu, hoc ideo, quia dum se fingunt mall justitiæ libram tenere, sic plerumque decipiunt. Quod dixit, Vinum et oleum ne læseris; in vino sanguis Christi, in oleo unctio chrismatis intelligitur. In tri. tico vel hordeo, tota Ecclesia sive in magnis sive in minimis, aut certe in præpositis et in populis: et in equo pallido, homines intelliguntur mali, qui persecutiones excitare non desinunt. Isti tres equi unum sunt, qui exierunt post album et contra album: et sessorem habent diabolum, qui est mors. Tres ergo equi, fames et bella et pestis intelliguntur: quod etiam Dominus in Evangelio suo predixit, quae et jam fiunt, et imminente die judicii amplius futura sunt. Qnod autem dixit se vidisse sub ara Dei animas interfectorum, martyres intelliguntur. Quod autem dicit, Terræ motus magnus, persecutio novissima est. Quod dicit, solem factum nigrum, et lunam sanguineam, et stellas cecidisse de cœlo; sul et luna ei stellæ, Ecclesia est in toto orbe diffusa. Quod autem dicit cecidisse; non tota cecidit, sed a parte totum intelligitur. In omni enim persecutione boni perseverant, et mali quasi de coelo, id est de Ecclesia cadunt. Denique sequitur, Sicut ficus mittit grossos suos cum a vento agitatur: sic de Ecclesia cadunt mali, quando per aliquam tribulationem fuerint conturbati. Quod autem callum recessit ut liber;

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
