# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.1-20

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 6.1 to 6.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.1

[Ib. vi-VIII. 1 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis. Alterum angelum eamdem Ecclesiam caiholicam intelligit: ab ortu solis, a passione et resurrectione Domini clamantem quatuor angelis terræ. Et clamavit voce magna dicens quatuor angelis, quibus data eat potestas lcedere terram et mare: Ne laeseritis terram, neque mare. Accipit autem gladium generalitcr, sive contra quos in vita interficit, sive quos inter se pro rebus temporalihus usque ad mortem litigare persuadet. De tertio sigillo dicit equum nigrum exisse, et qui sedebat super eum habebat in manu sua staleram: Libram, Inquit, habebat in manu sua,, id est, examen xquitatis; quia dum fingit se justitiam tenere, per simulationem lædit. Dum autem in medio animalium, id est in medio Ecclesiæ dicitur, Ne læseris; ostenditur quod spirituales nequitiae potentiam in servos Dci non habent, nisi a Deo acceperint. Vinum et oleum ne læseris: in vino et oleo, unctionem chrismatis et sanguinem Domini; in tritico aut m et hordeo Ecclesiam dixit, sive in magnis sive in parvis Christianis, sive in præpositis et populis. De quarto sigillo, Equus pallidus. Et qui sedebat super eum nomen erat ei Mors, et infernus sequebatur eum: et data eat ei potestas super quartam partem terrce, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. Isti tres equi, unum sunt, qui exierunt post album et contra album: et unum sessorem habent diabolum, qui est mors. Nam equitem diabolum esse et socios ejus, sexto signo mnnifeslat; cum prælio ultimo equos dicit congredi. Tres ergo equi, fames et bella et pestes intelliguntur, sicut a Domino in Evangelio præ nuntialur. Equus albus, verbum est praedicationis in orbe terrarum. In equo rufo et sessore ejus bella sunt significata quæ futura sunt, imo fiunt, cuni jam gens surgat contra gentem.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
