Latin
6.148 to 6.156
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.148-156
Unproofread scanNot analysed yet
hoc in his qui rebaptizantur intelligi potest. Quod autem, canente quarto angelo, solis, et lunæ et stellarum tertia pars percussa est; in his Ecclesia intelligitur, in qua quotidie qui mali vel ficti sunt, persuadente diabolo peccalorum vulneribus percutiuntur in anima. Quod autem dicit Aquilam volantem in medio coeli, et clamantem, Væ! vae! væ Ecclesiam intelligi voluit votantem in medio coeli, id est, in medio sui, et per assiduitatem praedicationis plagas novissimi temporis annuntiantem. Quando enim sacerdos in Ecclesia Dei diem judicii annuntiat. aquila in medio coeli volat. Concedat divina pietas, ut dum et sacerdotes student jugiter prædicare, et populi ea quæ prædi2 cantur fideliter adimplere, simul mereantur ad acna 'pervenire, praestante Domino Jesu Christo, qui vivit, etc.