Latin
6.21 to 6.43
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.21-43
Unproofread scanNot analysed yet
Per equum pallidum et sessorem ejus, pestis magna et mortalitas signatur. Et infernus sequitur illum: id est, exspectat devorationem multorum. Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi sub ara Dei animas interfectorum. Aram Dei Ecclesiam dicit, sub cujus oculis martyres eNecti sunt. Et licet animæ sanctorum in paradiso sint, ta men quia sanguis sanctorum super terram funditur, sub ara clamare dicuntur: sicut illud est, Sanguis. fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Et cum aperuisset sigillum sextum, terras motus factus cat magnus: id est, persecutio novissima. Et sol factus eat niger sicut saccus cilicinus, et luna facta est tota sicut languis, et stellæ ceciderunt in terram. Quod est sol et luna, hoc et stelLe, id est Ecclesia: sed a toto pars intelligitur. Non enim tota Ecclesia, sed qui mali sunt in Ecclesia, ipsi cadunt de cœlo. Totam autem dixit, quia in toto orbe terrarum erit novissima persecutio. Et tunc qui justi fuerint, permanebunt in Ecclesia tanquam in coelo: cupidi vero, injusti et adulteri acquiescere habent sacrificare diabolo. Et tunc qui se christianos esse verbis tantummodo dicebant, tanquam stellæ cadent de cœlo, quod est Ecclesia. Sicut ficus magno vento agitata mittit grossos suos. Agitatam arborem, Ecclesiae comparavit; venlum magnum, persecutioni; grossos, hominibus malis, qui excutiendi sunt et recessuri ab Ecclesia. Et cœlum recessit ut involutus tiber. Et hoc loco caelum Ecclesiam dicit, quae a malis recedit, et intra se sibi soli nota mysteria continet, sicut liber involutus, quem iniqui intelligere nec volunt omnino, nec possunt. Et omnis mons et insulæ de locis suis motæ sunt. Quod coelum, hoc montes, hoc insulæ significant; id est Ecclesiam facta novissima persecutione omnem de loco suo recessisse, sive in bonis fugiendo persecutionem, sive in malis fidei cedendo.