# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 6.44-62

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 6.44 to 6.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/6.44

Sed potest in utramque partem convenire; quia et bona pars movetur de loco suo, fugiens, id est, amitlens illud quod habet: sicut illud, Movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II, 5). Et reges terræ et magistratus: reges, potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione convertentur ad Christum. Caeterum qui tunc reges erunt, praeter unum persecutorem, absconderunt se in speluncis et petris montium. Confugiunt omnes in praesenti saeculo ad fidem Ecclesiae, et in abscondito mysterio Scripturarum conteguntur. Et dicunt, Cadite: id est, tegite uos. Et abscondite nos: id est, ut homo vetus a Dei oculis abscondatur. Et aliter: Qui cogitat futurum judicium, convertitur ad montes, id est ad Ecclesiam, ut abscondantur peccata sua per pœnitentiami in praesenti tempore, ne in futuro puniantur. Donec signemus servos Dei nostri in frontibus eorum: Ecclesiam denuntiat; et dicit malis hominibus, id est sinistrae parti laedenti, Ne læseris. Haec est vox, qum in medio quatuor animalium dicit laedenti, Vinum et oleum ne lasseris: in vino et oleo, omnes qui sunt justi intelliguntur, quos nec diabolus nuc mali homines lædere poterunt, nisi quoties ad eorum probationem permiserit Deus. Vinum, inquit, et oleum ne læseris: praecipit Dominus omnem terram suam spiritualem non laedi, quousque omnes signentur. Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Centum quadraginta quatuor millia, omnis omnino Ecclesia est. Postea vidi. et ecce populus mutUus, quem dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et populis et linguis: non dixit, Post hæc vidi alium populum; sed, vidi populum, id est eumdem quem viderat in mysterio centum quadraginta quatuor millium, hunc vidit innumerabilem ex omni tribu et lingua et gente, quia omnes gentes insertae sunt radici credendo.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
