# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.113-126

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 7.113 to 7.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.113

Angelum quem dixit amictum nube, Dominus ct Salvator noster est, amictus nube, id est Ecclesia: quia de sanctis scriptum ost, Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quod autem dixit, Facies ejus ut sol, propter resurrectionen Donnini dixit: sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. In pedibus ejus, qui erant sicut columnæ ignis, Apostoli figurali sunt, per quos in universo mundo doctrina ejus discurrit. Quod autem, posuit pedem suum dexterum super mare, hoc siguilicavit, quod prædicatio ejus usque trans mare, et in universum mundum itura esset. Quod autem, velut leo rugiens clamavit, hoc ideo quia ex potestate fortiter prædicavit. Quod autem dixit, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, propter obtundendos dictum cst, de quibus in Evangelio, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6): id esi, ut non passim omnibus impiis pateat verbum Dei. Alio denique loco propter servos suos dixit: Ne signareris, inquit, verba prophetice hujus. Et ostendit quibus signari jusserit, et quibus non: Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat: et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ecce quibus signatum est verbum Dei. Propterca in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Ecce quibus signatum non est. Quam rem oremus ut etiam in nobis implere Dominus pro sua pietate dignetur, qui cum Patre et Spiritus sancto vivit et regnat. Amen.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
