# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.22-45

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 7.22 to 7.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.22

nena propinat. Et quærent homines mortem: mortem vero requiem dixit. Quærent itaque mortem, sed malis, id est tribulationibus, ut ipsi requiescant, dam mala moriuntur. Super capita, inquit, earum tanquam coronœ similes auro. Ecclesia superius descripta estin viginti quatuor senioribus, qui habent coronas aureas; isti autem similes auro, hæreses sunt, quae imitantur Ecclesiam. Et habebant capillos, sicut capillos mulierum: in capillis mulierum uon solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. Et habebant caudas similes scorpiis, et aculei in caudis eurum: caudas hæreticorum præpositos dicit, sicut scriptum est, Propheta docens mendacium, hic est cauda (Isai. IX, 45); qui sunt pseudoprophetæ, et hi crudelia regum jussa implent. Habentes super se regem angelum abyssi: id est, diabolum vel regem saeculi. Abyssus populus est. Cui nomen lubraice Abaddon, grœce ἀπολλύων, latine Perdens. Vai unum abiit, et ecce duo væ veniunt, post hæc. Et sextus angelus tuba cecinit: hinc incipit novissima prædicalio. Et audivi unum ex quatuor cornibus angelum altaris aurei, quod eat in conspectu Dei, dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui attigati sunt in flumine magno Euphrate. Altare quod est in conspectu Dei, Ecclesiam vult intelligi, quæ in tempore novissimæ persecutionis audeat crudelissimi regis verba aut jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Solve quatuor angelos in flumine Euphrate. Flumen Euphratem peccatorem populum dixit, in quo satanas et propria voluntas ligata est. Euphrates autem fluvius est Babvlonis, sicut Jeremias in niedio Babylonis submittit librum in Euphratem (Jerem. LI, 65). Et soluti sunt quatuor angeli, id est incboala persecutio est. Parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum: hæc sunt quatuor tempora trienpii, et pars temporis. Et numerus, inquit, exercituum bis myriades myriadum, audivi numerum eorum: sed non dixit, quot myriadum (a).

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
