Latin
7.46 to 7.68
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.46-68
Unproofread scanNot analysed yet
Ut occiderent tertiam partem hominum: hæc est superborum pars tertia, de qua descendit Ecclesia. Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas ac sulfureas. Equos homines dicit, sessores vero spiritus nequam, armatos igne, fumo et sulfure. Et capita equorum erant sicut leonum: ad sæviendum in perseculionc. Ex ore eorum exit fumus, ignis et sulfur: id est, blasphemiae de ore eorum contra Denn. egrediuntur. Caudas eorum similes serpentibus. Caudas praepositos diximus, capita principes mundi. Eun his nocet diabolus, et sine his nocere non potest: aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo nocent. Et vidi, inquit, altum angelum fortem descendentem de cælo, amictum nube, el iris, id est arcus, in capite eius, et facies ejus erat ut sol: amictus nube, Dominus intelligitur amictus Ecclesia. Legimus enim sanctos, nubes; sicut Isaias dicit, Qui sunt hi, qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Indutum itaque nube spirituali, id est, sancto corpore Christum iutellige. Et iris super caput ejus: id est, vel judicium quod fit et quod futurum est, vel promissio perseverans. Ecclesiam enim describit in Domino, dicens, Et facies ejus sicut sol; id est, de resurrectione. Sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. Et pedes ejus sicut columnæ ignis. Pedes Apostolos dicit, per quos in universo mundo doctrina ejus discurrit: aut certe, quia pes novissima pars corporis est, Ecclesiam dicit post ignem novissimæ persecutionis futuram sanctorum claritatem. Et posuit pedem suum dexterum super mure, sinistrum autem super terram: id est, ad prædicandum trans mare, et in universo orbe terrarum. Et clamavit voce magna, quemadmodum leo rugit: id est, fortiter prædicavit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas, quae suut et septem tubæ.