# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.69-92

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 7.69 to 7.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/7.69

Et audivi vocem dicentem de caelo, Signa quæ locuta. sunt septem tonitrua, noli ea scribere: propter obtundendos, ut non passim omnibus impiis pateant Ne si-verba, Dei. Alio denique loco propter servos suos: gnaverit, inquit, verba prophetiæ hujus. Et ostendit quibus signari jusserat, et quibus non: Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. xxn, 10, 11). Hoc est, Propterca in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora; hoc est, Vestri felices oculi, quoniam vident, et aures, quoniam audiunt: istis enim non sunt signata verba libri, n1alis autem signata sont. Et juravit angelus ille; quoniam tempus jam non erit: sed in diebus septimi angeli, cum cœperit tuba canere: septima tuba finis est persecutionis et adventus Domini. Propterea dixit Apostolus in novissima tuba fieri resurrectionem (I Cor. xv, 52). Quod autem sicut supra dictum est, quinto angelo tuba canente iterum stellam dixit ceciJisse de coelo; etiam et hæc stella corpus est multa rum stellarum de coelo, id est de Ecclesia cadentium, ct significat populum superbum et impium. Quod autem data est ei clavis abyssi; dimissus est in potestate cordis sui, ut aperiat cor suum diabolo, et absque ulla reverentia exerceat omne malum. Quod auteiu ascendit fumus de puteo; id est, de populo malo: et obscuravit. solem ct lunam; obscuratum solem dixit, non occidisse. Hoc ideo, quia peccata malorum et superborum hominum obscurare videntur solem, dum sanctis et juslis interdum per multas tribulationes faciunt obscuritatem. Sed lumen eorum exstinguere non possunt, quia illis ad malum consentire non acquiescunt. Quod autcm dicit, Ex fumo putei exisse locustas, et accepisse potestatem lœdendi: et datum est eis ne occiderent eos; hoc ideo, quia duæ paries suut in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
