Latin
7.93 to 7.112
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 7.93-112
Unproofread scanNot analysed yet
Una pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur. Quod autem dixit, Cruciatus earum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabulus luxuriosis hominibus per vitia et peccata, in modum scorpii venena propinat. Et super capita earum tanquam coronæ similes auro. Viginti et quatuor seniores, in quibus Ecclesia descripta est, coronas aureas habebant: isti autem similes auro, hæreses scilicet quæ iruilantur Eeclesiam. Quod autem capillos habebant mulierum; in capillis non solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. In caudis earum, quæ erant tanquam scorpii, duces Tel principes hæreticorum intelliguntur: sicut scriptum est, Propheta docens mendacium hic est cauda. Habebant super se regem abyssi: id est, diabolum. In abysso populus malus intelligitur, cui diabolus dominatur. Altare quod dixit esse in conspectu Dei, Ecclesiam vult intelligi, qu; c velut aurum purgatum, tempore novissimae persecutionis audeat crudelissimi regisjussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Quod autem dicit quatuor angelos ligatos in flumine Euphrate; flumen Euphrates populum peccatorem significat, in quo satanas et propria voluntas ligata est. Euphrates autem est fluvius Babylonis, quæ interpretatur Confusio. Unde ad ipsum fluvium pertinent, quicumque res confusione dignas exercent. Quod autem dicit se vidisse equos, et qui sedebant supcr ipsos, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulfureas; equos, superbos homines dicit, et sessorem eorum diabolum et angelos ejus. Quod autem dicit capita equorum sicut leonum, propter violentam persecutionem malorum hominum dictum est. Et ex ure corum exiit ignis, fumus et sulfur: id est, blasphemiæ de ore eorum contra Dcum egrediuntur. In caudis, quae erant similes serpentibus, sic it jam supra dictum est, principes et præpositi siunt hæreticorum, per quos lædere consuevit diabolus. Aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi saerdotes male docendo1 nocent.