# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 8.1-20

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 8.1 to 8.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/8.1

[Ib. x et XI.] Vox de coelo, imperium est Dei, qui Ecclesiae cor Ungit, et jubet percipere eam, quia Ecclesia aperto libro iuturam pacem praedicavit..Et abii ad angelum, ut daret mihi librum: hoc ex persona Joannis Ecclesia dicit, desiderans perdoceri. Et tunc dixit mihi, Accipe et comede illum: id est, luis visceribus pande, et describe in latitudine cordis. El faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce ut mel: id est, cum perceperis, oblectaberis eloquii divini dulcedine, sed amaritudinem senties cum prædicare et operari coeperis quod intellexeris; sicut scriptum est, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4). Et aliter, Erit, inquit, in ore tuo dulce ut mel, et in ventre tuo amaritudo. In ore intelliguntur boni et spirituales Christiani, in ventre carnales et luxuriosi. Inde est quod cum verbum Dei prædicatur, spiritualibus dulce est: camalibus vero, quorum secundum Apostolum Deus venter est (Philipp. III, 49), amarum videtur et asperum. Et data est mihi arundo virgœ similis, dicens: Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Surge, eicitatio est Ecclesiae. Non enim hic Joannes sedibundus1 audiebat. Metire templum, et altare, et adorantes in eo: Ecclesiam jubet recenseri, et praeparari ad ultimum, et adorantes in ea. Sed quia non omnes qui videntur, adorant, ideo dixit, Atrium quod eat foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud. Ipsi atrium sunt qui videntur in Ecclesia esse, et foris sunt, sive haeretici, sive male viventes catholici. Quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Qui excludentur, ei quibus dabitur, utrique calcabunt eam. Et dabo duobus testibus meis: id est, duobus Testamentis. Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta: numerum novissimae persecutionis dixit, et futuræ pacis, et totius temporis a Domini passione;

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
