# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 8.21-38

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 8.21 to 8.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/8.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/8.21

quoniam utrumque tempus totidem dies habet, quod suo in loco dicetur. Saccis, id est ciliciis, amicti. Quod in ἐξομολσγήσει, id est, in confessione sint constituti, quia ex sensu humilitatis dixifcaccis amictos. Dehinc ostendit qui suut hi duo testes, dicens, Iii sunt duæ olivœ et duo candelabra, in conspectu Domini terras stantes: hi sunt qui stant, non qui stabuut. Duo candelabra Ecclesia est, sed pro numero Testamentorum dixit duo. Sicut quatuor angelos dixit Ecclesiam, Cum sint septem pro numero angelorum terræ: ita ex septem candelabris, si unum vel amplius pro locis nominet, tota Ecclesia est. Nam Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas (Zach. IV, 2,3), id est, Testamenta infundere oleum candelabro, id est Ecclesiae. Sicut sunt ibidem septem oculi, septiformis gratia Spiritus sancti, qui sunt in Ecclesia, inspicientes totam terram. Et si quia vult eoa lædere vel occidere, ignis exiet ex ore eorum, et devorabit inimicos eorum: id est, si quis Ecclesiam vel lædit vel taedere voluerit, precibus oris ejus divino igne aut in praesenti ad correctionem, aut in futuro saeculo ad damnationem con sumetur. Hi habent potestatem claudere cœlum nubibus, ne pluat in diebus prophetiœ ipsorum. Habent, ail; non, Habebunt: hoc ideo dicit, quia tempus quod nunc agitur significavit. Sed et spiritualiter coelum clauditur, ne imbrem pluat, id est ne occulto, sed tamen justo-judicio Dei super sterilem terram de Ecclesia benedictio descendat. Et cum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso, faciet cumeis prœlium. Aperte hæc omnia ostendit ante novissimam perseculioncm fieri, cum dicit, cum finierint testimonium suum: utique illud quod præbent usque ad revelationem Christi. Et vincel eos, et occidet: vincet, in eis qui succubuerint; occidet, in eis qui confessi Deum fueriut.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
