# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 9.1-22

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 9.1 to 9.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/9.1

[Ib. xi et XII.] Quod audivimus, fratres, in lectione quai recitata est, quia in illa hora factus eat terræ motus tnagnus; in illo terræ motu persecutio intelligitur, quam diabolus per malus homines exercere consuevit. Et decima, inquit, pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terræ motu nomina viroruni septem millia. Et denarius et septenarius perfectus est numerus: quod si non esset, a parte totum intelligendum erat. Duo sunt enim ædificia in Ecclesia; unum supra petram, aliud supra arenam: quod supra arenam est, dicitur corruisse. Et cæteri timuerunt, et dederunt claritatem Deo. Illi dederunt claritatem, qui supra petram ædificati sunt, et cum illis qui supra arenam erant, cadere non potuerunt. Ideo autem dixit, timuerunt, quia videns justus peccatoris interitum, plus accenditur in observatione præceptorum, sicut dicitur, Et lavabit manus in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11). Et apertum est, inquit, templum Dei in cælo; id est, in Ecclesia incarnationis Christi mysteria patefacta sunt: unde ostenditur Ecclesia cælum esse. Et visa est arca testamenti ejus in templo ejus: id est, intellectum est Ecclesiam esse arcam testamenti. Et facta sunt fulgura et tonitrua et terras motus: hæc omnia sunt virtutes prædicationis et coruscationis et bellorum Ecclesiae. Et signum magnum eat in cælo visum, mulier amicta sole, et luna sub pedibus cjus: Ecclesiam dicit, partem suam, id est, homines fictos et malos Christianos sub pedibus habere. Et in capite ejus corona stellarum duodecim. Istæ duodecim stellæ, duodecim Apostoli intelligi possunt. Sole autem aniicta spem resurrectionis significat, propter illud quod scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Putris eorum (Matth. XIII, 43). Draco magnus rufus: diabolus est quaerens Ecclesiæ natum devorare. Habens, inquit, comMa decem et capita septem: capita reges sunt, cornua vero regna.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
