# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 9.23-38

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 9.23 to 9.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/9.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/9.23

In septem enim capitibus omnes reges, in decem cornibus omnia regna mundi dicit. Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: cauda prophetae iniqui sunt, id est hæretici, qui stellas caeli per iteratum baptisma adhærentes sibi dejiciunt in terram; ipsi sunt sub pedibus mulieris Multi, homines illos esse æstimant, quos sibi consentientes diabolus fecit sodales: multi, angelos, qui cum illo quando cecidit præcipitati sunt. Parturiens cruciatur ut pariat: per omne tempus quotidie pari Ecclesia in prosperis et in adversis. Et draco steti ante mulierem quæ erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret: semper enim in cruciatibus parit Ecclesia, Christum per membra, semper ct draco quærit devorare nascentem. Et genuit mulier filium masculum: id est, Christum. Deinde corpus ejus, id est Ecclesia, semper generat Christi membra. Masculum autem dixit, victorem adversus diabolum. Et mulier fugit in eremum: mundum istum non incongrue eremum accipimus, ubi usque in finem Christus Ecclesiam gubernat et pascit, in quo ipsa Ecclesia superbos et impios homines tanquam scorpiones et viperas, et omnem virtutem satanæ per Christi adjutorium calcat, et conterit. Et factum est bellum in cælo: id est, in Ecclesia. Michael et Angeli ejus pugnabant cum dracone: Michaelem, Christum intellige; et Angelos ejus, sanctos homines. Et draco pugnavit et angeli ejus: id est, diabolus et homines voluntati ejus obiemperantes. Nam absit ut credamus diabolum cum angelis suis in coelo ausum esse pugnare, qui in terra unum Job ausus non est tentare, nisi eum a Domino postularet ut laederet. Et non valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in coelo: id est, in hominibus sanctis, qui credentes, semel expulsum diabolum ejusque satellites amplius nan recipiunt; sicut Zacharias dixit, ut semel exterminata idola amplius non recipiant locum.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
