Latin
99.76 to 99.89
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 99.76-89
Unproofread scanNot analysed yet
Semper enim quod ante dictum est futurum, et postea factum invenitur, fidem facit indubitabilem. Nisi enim quæ praedixerant Prophetae, in Christo essent consummata, inanis esset prædicatio illorum. Hoc tenel Ecclesia catholica, et ante prædicta. et postea consummata. Merito volat, et tollitur a terra unum animal1 in cœlum. Et requiem non habebant animalia illa: Ecclesia est, qune non habet requiem, sed semper laudat Deum Viginti et quatuor seniores possumus etiam intelligere libros Veteris Testamenti, et Patriarchas et Apostolos: fulgura et tonitrua, quae de solio exire dicuntur, prædicationes et promissiones Novi Testamenti. Mittentes coronas stas ante thronum: hoc ideo, quia quidquid dignitatis habent sancti, totum Deo tribuunt; sicut et illi in Evangelio palmas et flores sternebant sub pedibus ejus (Matth. xxi, 8), id est, ipsi tribuentes omne2 qnod vicerant. Quia tu creasti omnia, et ex voluntate tua erant, et creata sunt: crant secundum Deum, a quo cuncta antequam fierent possessa sunt; creata sunt autem, ut et a nobis viderentur, sicut dicit Moyses ad Ecclesiam, Nonne hic ipse est Pater tuus, qui fecit te, et possedit te, et creavit te (Deut. XXXII. 6)? Possedit in præscientia, fecit in Adam, creavit ex Adam.