# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.111-129

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 1.3.111 to 1.3.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.3.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.3.111

Essentia enim dicitur ab co quod cst, qum tantum de solo Deo dici debet, secundum illud quod scriptum est in Exodo Moysi, Dices eia, id est, populo, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Tamen et dc cæteris creaturis dici potest, quod habeant essentiam; sed non sicut de Deo, qui initium non habeL quod est; sed ex quo accipientes a Deo initium, quod sunt esse coeperunt. Mors ergo nihil est nisi nomen recedente vita: sicuti fames, escarum defectus; sitis, egentia potus; tenebrae, absentia lucis; sterilitas, defectus fructus I; silentium, vocis absentia; inopia, privatio facultatum; et si qua sunt alia quæ rerum priva tione bil esse nisi nomen inveniuntur. Opinor namque quod ideo mors hoc vocabulum accepit, eo quod morsu quodammodo venenosi serpentis, id est diaboli, in paradiso Adam fuerit interemptus. Tunc enim serpens morsu decepit Adam, quando eum per con. cupiscentiam mordere, hoc est, edere suasit illicita: et, ut dixi, propterea mors quasi a morsu nomen accepit. Unde et Dominus in Osee propheta morti minitans dicit: Ero mors tua, o mora; ero morsus tuus, inferne ( Osee XIII, 44). Mors et infernus in diaboli persona dicta intelliguntur, quia per ipsum, delinquenli homini accidit mors, id est, privatio vitae; et per ipsum peccatores convertuntur in infernum, tanquam in ejus carcerem, ubi damnatus est ipse.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
