# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.3.19-42

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 1.3.19 to 1.3.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.3.19

Si ergo secundum vos Dens auctor est mortis, lætari debet in occasu vivorum tanquam in opere suo bono: quia scriptum est, Lætabitur Dominus in operibus suis ( Psal. CIII, 31 ); ct quia nihil odiens fecit. sed omnia quæ fecit, valde bona ( Gen. I, 31); sicut scriptum est, Diligis enim omnia quæ sunt, et nihit odisti eorum quas fecisti; nec enim odiens, aliquid eonstituisti (Sap. XI, 25). CAPUT II. — 2. Vel cur contra eam de ejus obnoxio peccato corpore carnem absque noxa suscepit, si eam ipse jaculum corporis fecit? Nihil enim in contrarium sibi, dum mundum faceret, Deum fecisse cognoscimus. Nam ut inimicam mortem vinceret, vel ejus matrem I peccatum, ideo Deum Dei Filiurn hominem suscepisse, si oculos caligine mortis non perdidistis, attendite, Nam quod impossibile erat legis 2, inquit Paulus vas electionis, in quo infirmabatur per carnem, mit Deus Filium suum, in similitudine COmM peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. vm 3). Quid est autem impossibile legis, nisi quod sibi' nec obedientem nec perfectum facere poterat deputatum; et nee peccatum tollere, nee mortem vincere prævalebat? Sed quare id implere non posset, subjungens ait, In quo infirmabatur per carnem. Jubendo enim infirmo et non juvando infirmatur, quia per carnem, id est per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo arbitrio libero homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia Dei, legis facior esse non poterit: sicuti ait idem apostolus, Lex enim nihil ad perfectum adduxit (llebr. VII, 19). Quid est ergo Dei Fuum vcnisse in similitudine carnis peccati, nisi non habens caro ejus ullum peccatum, sicut nostra? Dicente Petro apostolo, Qui peccatum non fecit, id est, non habuit; nec dolus inventus est in ore ejus (J Petr. 11, 22). Dicendo enim, in similitudine carnis peccati;

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
