# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.6.1-22

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 1.6.1 to 1.6.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/1.6.1

Sed quaerendum est, quemadmodum Christus Deus Dei Filius mors exstitit mortis, ct morsus inferni. Sine dubio quod in suscepta carne, in qua suum mors nihil habebat ( ut ipse ait, Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam [J oan. XIV, 30]), tentatus post baptismum in deserto, ejus non obedivit concupiscentiis, ubi ait, Dic lapidibus istis ut fiant panes (Matth. IV, 3), etc. Vei quod se clavorum morsu justus et innocens afligi passus est cruci, et ore lanceae transforari (Joan. xix, 18, 34). Os autem lanceae dixi, secundum quod dictum est de peccatoribus, Et cadent in ore gladii (Eccli. XXVIII, 22). Et lancea utique gladius est. £t quod descendens in infernum velut in os mortis; unde dicit in Psalmo, Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), id est, infernus; detineri eum fuit a diabolo impossibile. Unde hominem quem susceperat pro homine, id est, carnem suam, quas non vidit corruptionem, dic tertia suscitans, tanquam Jonam ex ore ceti produxit. Quia hoc fuit infernus Christo, quod Jonæ cetus, dicente ipso Domino, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit et Filius hominis in corde terra' tribus diebruet tribus noctibus (Matth. XII, 40). Morsus ergo factus est inferni, cum se ab eo tanquam escam, id est, carnem suam suscipi passus est, qua uon satiaretur, sicut de peccatoribus; sed absorberetur, propter quod dictum cst, Absorpta est mors in tictoriam. Sed ct illud testimonium quod est in Amos propheta, puto propterea dictum esse, cum peccanti populo Doniinus promittens futura mala dicit: Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos (Amos IX, 3). Quid est enim. Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maria?

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
