Latin
1.6.23 to 1.6.38
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 1.6.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
Id est, etsi permanserint in operibus malis, avertentes se ab ocuismeis, a præceptis scilicet spiritualibus, quia oculi Dei sunt spiritus Dei, qui legem, id est, præcepta de. dit: in fundo maris, in alliludiue videlicet desperationis. Ibi mandabo serpenti, et mordebit cos: ibi in eadem desperatione contemptus, mandabo, potestatem dabo serpenti, hoc est, diabolo, qui ab initio serpens est nominatus; et mordebit eos, morsu utique diversarum concupiscentiarum quo peccantes occidit, mortificabit eos. Sed morsu mortem facit. Non autem mors est sicmi ferae bestiæ, vel omne genus animalium iracundorum, quae morsu suo nonnunquam mortificant homines, et tamcn non ipsa sunt mors, sed morsu insanabili mortem, id est, privationem faciunt vitæ, quemadmodum etiam ictus Iladii, percussio lapidis, vel quidquid potest hominem occidendo vita privare. CAPUT V. —7. lllud praeterea prætermittere non debeo, ne forte aliquis inimicoruln veritatis, qui non sit rationum certarum quasitor, sed quæstionum perplexarum ad subversionem audientium inventor atque propositor, dicat: Si nihil est mors nisi nomen, quemadmodum superius disputasti, eo quod mors Christum justum in inferno cum iniquis vidcrit, et quia in eo peccatum non fuit, resurgentem tenere non valuerit, ut eidem sicut caeteris peccantibus insultaret, et ideo victa, prostrata atque damnata est: si ergo nihil est; videre, tenere, insultare, vel vinci, prosterni et damnari quomodo potest, quod nihil est? Respondemus: Ipsum nihil, quid est? Quia interdum cum nominamus nihil, addimus Est; sicut est illud de Evangelio, Et sine ipso factum eat nihil (Joan. I, 3): substantia est, an nomen substantia carens? Solet enin dici, ut præfatus sum, a plurimis, dum aliquid despicitur, aut pro parvo æstimatur, vel certe quod penitus non sit, Nihil est. Cum ergo dicimus Nihil, nomen insubstantiale nominamus: cum vero addimus Est, rem significamus.