Latin
2.10.1 to 2.10.19
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.10.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Ista igitur cum faciL Deus incomprehensibilis et investigabilis atque inenarrabilis, non personarum acceptionc facit, nec injusto judicio, sed plane justo, alto, secretoque. Hæc est fides I catholica, quam si sequi velis, non eris de judiciis Dei incomprehensibilibus curiosus et contentiosus, sed cris cum catholicis humilis et mansuetus. Non ut dicas Deo, interrogando, Quae est voluntas tua? sed tremendo, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10): quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Modo enim quia judicia Dei in operibus ejus ab homine narrari non possunt, ideo injustus cst Deus? Imo justus est et incomprehensibilis judicio justitiæ suæ, et irreprehensibilis operationc voluntatis suae. Taceat reprehensibilis, mendax, et injustus homo, ut faciat irreprehensibilis, verax, et justus quæcumque voluc fit Deus. Si tantum attendas peccatum primorum bominum, quo massa humani generis damnari meruit, quia secundum testimonium Pauli apostoli, Ex uno omnea in condemnationem (Rom. v, 16), poteris agnoscere judicia Dei esse justissima. Inde est cnim malum meritum in hominibus, tam in parvulis quam in majoribus præcedens judicia Dei, ut justo ejus judicio puniantur. Quare autem in hoc, ut dixi, malo merito præcedenti, non omnes puniuntur, aut cur inde non omnes salvantur, ego serviens Domino in timore et exsultans cum tremore, misericordiam ei et judicium canto: quia judicium facit praecedente causa, salutem vero donat misericordia præveniendo malam causam. Res igitur ejus sumus. Oculus tuus, utquid, hæretice, nequam cst? Habet potestatem paterfamilias justus et misericors de re sua facere quod vult: id est, de reo mortis judicis cst quam vult ferre sentenliam. CAPUT VIII. -11. Andi tamen adhuc calcalius, ut ad propositum superioris disputationis revertamur quia homo vulneratus libero arbitrio per Adæ pec catum, sinc gratia Dei, id est, per se solum sanare se non potest, nee sponte ad paradisum reverti, sanCtorum numero sociandus;