# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.17.24-50

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.17.24 to 2.17.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.17.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.17.24

Quibus enim dicitur in Psalmis nisi liberum arbitrium habentibus. Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12) It Item a Domino in Evangelio discipulis, Omnis qui audit verba mea hæc, et facit ea (Matth. VII, 24): et iterum, Vos amici mei estis, si reccritis quæ ego mando vobis (Joan. xv, 14). Et ab Apostolo Corinthiis: Hoc euim vobis utile est, qui non solum facere, aed et velle cæpistis ab anno priore; nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus eat animus voluntatis, ita et perficiendi sit (II Cor. VIII. 10, 11). Et multa alia, quæ tam in Velcri quam in Novo Testamento continentur: quæ nimis, propter fastidium lectionis, longum est enarrare. Quomodo autem unicuique secundum sua opera redderetur in die judicii, nisi liberum esset arbitrium? Et idco non eat personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, ii, 12). In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii: id est, operatur Deus, cooperatur homo. Quod si dicas, ut dicere consuesti, < Quia ego prior volui, Deus voluit: > jam meritum facis, ut gratia ex operibus jam non sit gratia, sed merces. Hoc loco rcdarguit te Apostolus, dicens: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non eat gratia (Id. XI, 6). Gratia igitur donatur, non redditur; quia si redderetur quasi ex debito, non ab Apostolo, non ex operibus, sed, Ex operibus, diceretur. CAPUT XI. — t9. Omnis ergo christianus, cui jam donatum est posse per gratiam ut Dei faciat voluntatem, abundare debet in operibus bonis; quia labor ejus non erit inanis in Domino: sic tamen ut non in se, sed semper in Domino glorietur;

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
