# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.17.51-64

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.17.51 to 2.17.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.17.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.17.51

cujus, ut dixi, gratia eruditur abnegare impietatem et sæcularia desideria, ut sobrie, juste et pie vivere possit in hoc sæculo, sicut dicit Apostolus scribens ad Titum: Apparuit enim gratia Dei nostri Salvatoris omnibus hominibus, erudiens noa, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ nwgni Dei, salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 11- 13). Nemo sit segnis et remissus ad serviendum Deo, nec sic de gratia confidat, tanquam Deus liberi arbilrii ejus, quod per mortem Filii sui reparavit et sibi præparavit, opera non requirat: imo declinet a malo, et faciat bonum. Vigilet, quærat, petat, pulset, contendat vincere saeculum, Deo placere, sic ut dum per mundi pelagus currit, quemadmodum saepenumero dictum est, anchoram gratiæ cervicibus revinctam fiducia liberi arbitrii non solvat. Quia sive in prospero cursu ne extollatur, sive in tempestate tentationum ne mergatur, ejus gubernaculo, quoadusque ad portum paradisi perveniat, poterit I permanore securus: ut cum impleverit cursum, fidenter dicat cum apostolo Paulo, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Hæc euitn ille cum diceret, non in se, sed in Domino gloriabatur. Ipse enim dixit: Utqui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quomodo enim potuit bonuin certamen certare, cursum consummare, fidem servare, ante jam dixerat: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (Id. xv, 10). Amputavit autem omnem humanam gloriam, et dedit soli Deo gloriam, cum iterum dicit, Ut non simus fidentes in nobi:, aed in Deo qui suscitat mortuos ( II Cor. I, 9): et iterum, Gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10).

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
