# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.22

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.22

Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit nimis ( Gen. xv, 1 ). Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me ( Id, XII, 1). Ideo ct ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gra. tiam ante te, ne transeas puerum tuum (Id. XVIII, i et 3), etc. Per gratiam ergo quae non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua magna erit nimis: quia nemo prior dedit Dco, et retribuetur ei ( Rom. XI, 35 ). Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum ( Id. IV, i, 2).

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
