# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.23

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, Book 2, Adversus tertium dogma Pelagianorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.23

Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni 4: Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et quia quæcumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et tnvenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se libuit, sed invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat opera ejus, et somniorum interpretationem ci donaverat. Item cum missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris ( Gen. xxxix, 3, 4, 21). De qua gratia non in se gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni ( ld. XLI, 46). Item in Exodo: Dominus autem, ait, dedit gratiam populo coram Ægyptiis, et accommodaverunt illis, et praedati sunt Ægyptios (Exod. XII, 36 ). Quomodo enim eis dedismsent, quos odio habebant, rasa sua aurea et argentea, vel vestem, nisi donum gratiae fuisset?

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
