# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.32.1-17

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.32.1 to 2.32.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.32.1

Justificatio ergo jcr fidem Jesu Christi data est, datur, dabitur credeulibus. Quæ fides donum est, sicut ct gratia, non merces: quia, ut superius commemoravi dixisse Apostolum, Superabundavit gratia Domini nostri Jesu Christi cum fide. In quo enim nostrum lides, priusquam veniret, erat, quae, sicut dixit Apostolus, revelanda crat? Nemo penitus glorietur, fidem se ex proprio sensu genuisse in se, pcr quam credere posset Deo; sed agnoscat, tam ante legem quam sub lege et post legem, fidem quas cst in Jesu Christo, per illuminationem gratiæ quai a Dco Patre est, unicuique revelatam ad salutem: quod apertissime in Evangelio Dominus noster et Salvator ostendit, uhi dicit discipulis suis, Quem me esse dicunt homines Filium hominis? ct cætera. i os autem, inquit. quem me esse dicitis? Respondens Petrus ait: Tu es Christus filius Dei vivi. Et Dommus: Beatus es, Simon Bar Jona, quia non curo ct sanguis revelavit libi, sed Pater meus qui in cælis cst ( Muatth. xvi, 13-17)? Ecce clarum fidei donuin. Au non est donum, cum dicitur, Quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Paier meus qui in cadis est? Item apostolus Paulus ad Galatas: Cum autem placuit, ait, ci qui me se gregavit de utero matris meæ, ct vocavit pur gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus ( Galat. i, 15, 16). Cognoverat quippc in Evangelio quid Petro responderit Dominus se confitenti: ideo el dixit, Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ, et vocavit pcr gratiam suum, ut revelaret Filium suum in me: tanquam dicereL, Non caro ct sanguis mibi Dci Filium revelavit, sed Pater qui in cœlis est: ideo non dixit, cum voluissent cgo; scd, Cum placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ;

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
