Latin
2.4.44 to 2.4.56
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.4.44-56
Unproofread scanNot analysed yet
v, 1G ). Ex quo uno, nisi ex Adam, vel cjus uno peccato? In qua condemnatione, nisi in culpa ejus, qua ille est condemnatus? Quid est autem, et egent gloria Dei, nisi gratia Dei Patris 1, per Jesum Christum qui est in gloria Dei Patris? Et quid est, egent? Id est, nemo idoneus per se, qnod carnaliter nascitur vel operibus ineritorum vitam recipit perditam, nisi per Dominum nostrum Jesum Christum spiritualiter renascatur, qui venit Patris, ct sua, sanctique Spiritus indebita misericordia, salvare ei quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)? Quid enim perierat? Numquid animalia irrationalia? aut numquid de bobus cura est Deo (I Cor. ii, 8 )? Utique humanum genus per peccatum, propter quod se sponte immaculatus morti tradens atque resurgens, gratia; gratuitae largitate a peccato vel morta redemit.