# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.4.44-56

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.4.44 to 2.4.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.4.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.4.44

v, 1G ). Ex quo uno, nisi ex Adam, vel cjus uno peccato? In qua condemnatione, nisi in culpa ejus, qua ille est condemnatus? Quid est autem, et egent gloria Dei, nisi gratia Dei Patris 1, per Jesum Christum qui est in gloria Dei Patris? Et quid est, egent? Id est, nemo idoneus per se, qnod carnaliter nascitur vel operibus ineritorum vitam recipit perditam, nisi per Dominum nostrum Jesum Christum spiritualiter renascatur, qui venit Patris, ct sua, sanctique Spiritus indebita misericordia, salvare ei quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)? Quid enim perierat? Numquid animalia irrationalia? aut numquid de bobus cura est Deo ( I Cor. ii, 8 )? Utique humanum genus per peccatum, propter quod se sponte immaculatus morti tradens atque resurgens, gratia; gratuitae largitate a peccato vel morta redemit.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
