# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.5.1-17

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.5.1 to 2.5.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.5.1

CAPUT PRIMUM. — i. Iterum < Posse » dicunt < hominem per liberum arbitrium tanquam pcr se sibi suflicientem implere quod velit, vel eliam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari. > Responde. mus: Neminem posse per se bibi, id est, per liberum arbitrium sufficere implere quod velit, recte dicimus, Misi protoplastum solum potuisse, clun voluntas hiberi arbitrii fuisset sana eidem aute culpam. Lex enim eidem in paradiso constituto non poneretur servanda, nisi liber esset tam velle eamdem quam nolle servare, sicut scriptum est: Et locutus est Dominus Adæ, dicens: De omni ligno quod eat in paradiso edetis; de ligno autem scientiæ boni et mali non edetis (Gen. II, 16, 17), et cætera. Dicendo ergo Dominus, Deomni ligno quod est in paradiso edulia, taliter velle permisit. Et vetando, De Ligno autem scientiæ boni et mali non edetis, hujusmodi nolle præmonuit. Sed cum et velle et nolle præmonuit, docuit I, cui ad utrumque posse liberum donarat arbitrium: quo male utens incautus, duut sponte serpenti præbet suadenti consensum, Domini pralerirc præceptum, ainisso possibilitatis bono, solum arbitrium 3 ad velle potitus est vulneralum. Hoc ergo vulnere cuncti libero claudicamus arbitrio, nec implere nobis naturaliter sufficit posse benum: quia jan, ui supcrius disputavi, de natura vitiata peccato, id est, de protopplastis hominibus, quorum sumus et ipsi natura, in quihus est vitiata libertas, homo voluntatis sanæ, perfecto videlicet libertatis arbitrio quo sibi sufficiat, non putest exoriri. CAPUT II. — 2. Nam ut calcatius liberum arbitrium cuin possibilitatis botro, quo valeret implere quod voluisset, Adam factum intelligas, audi quid dicat Scriptura sancta in libro Ecclesiastico. Deus, inquit, ab initio fecit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: adjecit mandata ct præcepta; si volueris mandata servare, conservabunt It!, et fidem facere beneplacitam in perpetuum.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
