# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.5.57-71

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.5.57 to 2.5.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.5.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.5.57

audis semel pro peccatis nostris mortuum justum pro injustis, ut nos offerret Deo, id est, peccato exsules revocaret ad Deum: et in tenebris conscientiæ tuae tractans eructas nebulas, quibus lumen verum tetrare conaris, et dicis posse hominem per liberum arbitrium, tanquam per se sit idoneus, implere quod velit? Idem ipsum est enim et illud quod flagitatis voce superba: < Si volo, sanctus sum: si volo, pecco; si volo I, non pecco. • Nihil videlicet aliud astruitis ista dicendo, nisi, ut supcrius jam dictum est, Christus veniens nihil nobis praesUm, nihil salutis, nihil adjutorii contulit, mors ejus nihil profuitnobis, salus nostra naturalis est nobis. Talia praedicantibus fides catholica dicit anathema: credit enim quod salus hominis ex. Deo sit Christus a, cujus vulnere liberum nostrum curatur et reformatur arbitrium vulneratum, qui aversos a se gratuita gratia sua convertit ad se, et ut Deo placeant operibus bonis, operatur in eis et velle et posse: quorum cursum ill hac vita propter futuram veram vitam, misericordia praeveniendo ct subsequendo perficit ipse. Igitur liberum arbhriuln hominibus esse, certa fide credimus, et prædicamus indubitanter. CAPUT IV. — 4. Sed cur liberum dicatur abitrium, est paululum disserendum. Arbitrium scilicet ab arbitrando rationali consideratione, vel discernendo quid eligat, quidve recuset, puto quod nomen accepit: ideo liberum dicium, quod in sua sit positum potestate, babens agendi quod velit possibilitatem, quod est vitalis et rationalis animæ motus. Sed hujusmodi, ut ante jam dixi, fuit in homine protoplasto, cum ante peccatum maneret illæsus. Non enim per aliud contraxit offensam, nisi per id quo a potuit, ne delinqueret, resistere suadenti. Per vene ergo malum 'recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Quem juste Deus jam delicto captivum voluntati depravatæ dimisit, ut haec eidem csset poena in non faciendo quod velit, qui semper si Deo fuisset obediens, sufficere potuisset ad omne bonum quod voluisset.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
