Latin
2.5.72 to 2.5.82
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.5.72-82
Unproofread scanNot analysed yet
Malum utique velle non ex naturae suæ conditione bona habuit, tanquamex congenito malo, ut Manichæus credit; scd ex accidenti desiderio pravo concepit, videlicet cum, ut jam superius dixi, ad manducandum veiitum lignum, quod nolle dcbuit, assensum serpenti, id est diabolo, præbuit: quod tanquam a radicc vitiata omnis cx illo orta humana propago contraxit, absque solo Christo, qui adventu Spiritus sancti, non humano semine, ex carne virginis factus est caro. Per peccatum ergo, liberum arbitrium hominis possibilitatis bonum perdidit, non nomen et rationem. Est, fatemur, liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum quæ ad Dcum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere: sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis, quam etiam malis. Bonis dico. quae de bono naturae oriuntur, id cst, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle babere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrirc, artem discere diversarum rerum bonarum, velle quidquid bonuin ad præsentem pertinet vitam: quae oinnia non sine gubernaculo divino subsistunt, imo ex ipso ct per ipsum sunt, vel esse coeperunt. Malis vero dico, ut cst, velle idolum colere, velle homicidium, velle adulterium facere, res alienas velle diripere, Deum viventem iu sæcula blasphemare, velle turpiter vivere, velle maleftcio discere, velle inebriari et luxuriose vivere, velle quidquid non licet vel non expedit operari. Sed ista non pertinent ad substantiam vitae præsentis, quia non sunt a Deo; imo male desiderata maculant vitam quae est a Deo. Ista sunt zizania animae carnisque, quae inimicus homo, id est diabolus, dormi tante Adam, Dei videlicet praeceptum non conservante, in libero seminavit arbitrio (Maath. XIII, 25), in quibus proclivior et paratior est quam in prosperis vulnerata et depravata voluntas.