# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.6.103-128

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.6.103 to 2.6.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.103

neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ( Id. XI, 27): et, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius suscitat mortuos et vivificat quos vult ( Joan. v, 21 ): et, Quia Spiritus ubi vult spirat; et, Quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper ( Id. III, 8, 27 ). Item interroga eum qui dixit, Vobis datum eat pro Christo, non solum ut in eum credatis, aed ut etiam pro illo patiamini ( Philipp. I, 29): et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis eat Dei; et cui vult miseretur 9 et quem vult indurat (Rom. IX, 16, t8). Et quia Spiri. tus sanctus dona charismatum suorum dividit singulis proutvulL (I Cor. XII, 11), non prout volunt. Et quibus voluerit, non qui voluerunt, nolas fecit Deus divitias gloriæ sacramenti sui (Colass. I, 27). Istæ sunt universae vix Domini investigabiles, misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10): quas si scire quaeris, Paulum interroga, et respondebit tibi dicens, Altum sapere noli, sed time; quia quis cognovit sensum Domini, qui instruat eum 1? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in sæcula (Rom. xi, 20, 34-36). Interroga etiam David, et dicet tibi: Quis sapiens, el intelliget hæc ( Psal. cvr, 43)? aut quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. cv, 2)?

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
