# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.6.23-39

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.6.23 to 2.6.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.23

XIII, 3 ). Quid enim orbati lumine veritatis non dicere praesumatis, qui nec legi Dei, nec Prophetis, vel Evangelio Christi, ejusque Apostolis Spiritu Dei canentibus credere vultis, peccato primi hominis humanum genus mortale factum, caeterisque libero arbitrio depravato obnoxium subjacere peccatis, Dei quoque Filium ad hoc salvandum 5, reparandum, atquc vivificandum venisse in similitudine carnis peccati, sustinuisse mori, resurrexisse a mortuis? CAPUT V. —7. Igitur cum de libero arbitrio agimus, non de parte hominis agimus, sed de toto: quia cum peccavit homo primus, non in parte aliqua, sed tota, qua conditus est, natura deliquit. Numquid enim interdum cum tantum animam nominamus, corpus aut spiritum separamus ab anima? Aut cum spiritum dicimus, animam separamus et corpus ab spiritu? vel cum corpus appellamus, sejungimus spiritum animamque a corpore? Yiliato ergo libero arbitrio, tolus homo est vitiatus, per quod absque adjutorio gratiae, Deo quod placent, nee valet incipere, nec perficere sufficit. Praevenitur autem medicina, id est, Christi gratia, ut sanetur, et reparetur in eodem vitiata atque præparetur voluntas, quæ semper indigens in adjutorium I illuminante gratia Salvatoris possit lam Deum cognoscere, quam secundum ejus vivere voluntatem. Cum enim dicit per prophetam Dominus, Et dabo in vos cor novum et spiritum novum (Ezech. XXXVI, 26): quid aliud significat, nisi voluntates hominum lapsas praevaricatione veteris hominia, per Christum novum hominem reparari, et præparari ad Dei voluntatem, sicut scriptum est, Præparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX )? Iterum apostolus Paulus, Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 43): ea utique, quoe est in eis, ut dixi, a Domino tam reparata quam præparata, ut esset bona; in qua se jam lidelis homo cognoscens illuminatum, ut ad Dei semper sit paratior voluntatem, secutus clamat a ad eum dicens, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Paal.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
