# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 2.6.83-102

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 2.6.83 to 2.6.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/2.6.83

n, 7). Auditis, non mentior: et tanquam mentientem redarguitis, cum ex vestro dogmate perverso, quod ille non ita esse praedicat, meritis hominum gratiam dari annuntiatis. Imo videte quia uon tantum Paulum, sed et Christum in eo loquenten redarguitis. CAPUT VII. — 9. Sed respondes mihi, inquiens: Si non unusquisque pro sua voluntate, qua nos dicimus eum inquisisse Deum, accipit gratiam, sed praevenit voluntatem ejus sua gratia, quo in eum credere possit; cur non hoc ergo in omnibus operatur? An personarum acceptor est Deus? Si gratiae illuminatione sensus tuus, haeretice, tenebris insipientiæ esset exutus I, crederes tantum testimoniis divinis quae ante jam dixi, vel quæ non dixi, et in sanctis Scripturis reperiuntur innumerabilia, Deum nullis meritis hominum gratiam suamdare, per quan. se eis ostendat ad credendum ct serviendum sibi: et non quaereres, imo non discuteres, Deus quare I id non ill omnibus operetur, quia bene et juste semper omnia quaecumque vult operatur, et voluntati ejus nemo resistit; propter quod omnia quæcumque voluit fecit (Psal. cxm, 3). Ideo cur hoc illi operetur, illi non operetur, metuentem ine et trementem judicia ejus inscrutabilia et incomprehensibilia a, nolo interrogcs: quia quod lego, credo et veneror, nou autem discutio. Quis est enim homo qui respondeat Deo? Numquid dicit ligmentum ei qui se linxit, Quare me sic fecisti? Hahet eniin potestatem figulus luti, ex eadem massa aliud vas quidem facere in honorem, aliud ill contumeliam (Rom. IX, 20, 21). Sed interroga eum qui dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit met attraxerit eum ( Joan, vi, 44): et, Non omnes capiunt verbum, nisi quibus datum eat (Matth. xix, 11): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, cæteris autem non eat datum (Id. XIII, 11): et, Nemo novit Filium, nisi Pater;

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
