Latin
4.13.1 to 4.13.14
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.13.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Incunctanter omnino dicitur, bene uti boc malo veniali conjugatos, filiorum gignendorum videlicet causa, qui nascuntur Deo opifice, non cle accidenti. libidinis malo, sed de bono licentiæ nuptiarum. Num' quid enim cum vitis undique deserente agricola fuerit sentibus occupata, et tempore suo jacens in dumis produxerit botros I. de contrariis sibi spinis, quibus premitur, uvam produxit? Absit. Sed do naturæ suæ bono, licet spinarum aculeis corrupto, bonos attulit fructus. Similiter et triticum, si natum circumquaque litaniis operiatur, in quantum spicam produxerit, de naturæ suæ bono, non de zizaniorum malo quibus impeditur, bonum intulit germen: sic lilii de naturæ bono boni sunt fructus, non do malo libidinis corrumpentis et vitiantis, cum quo nascitur omnis homo. Unaquæque crgo res manens in nAturi suæ hono, accidentibus sibi adversitatibus:rescita atque lorpe. acit, cultoris semper indigens manu vel diligentia, ut natnr:r suæ, cui nihil cst contrarium ab auctore suo Deo congenitum, valeat respondere, Hoc agitur et In nostra peccatrice naturn: semper indiget auctore ei cultore suo alque conservatore Deo, ut spinis et tribulis zizaniisquc libidinis vel omnium malarum con. cupiscentiarum, quæ, ut sæpe diximus, non auctor. Deo, sed peccando contraxit, manu gratiæ sum pet Jesum Christum Dominum nostrum, quamdin in ter. ram de qua sumpta est redeat, expietur, de terra itorum in novum sæculum purissima reditura, per eumdem Jcsum Christum Dominum nostrum suscitata. Iterum ergo iterumque repeto: Libido mala nihil bo* nis impedit' nuptiis, quia non ab initio in ejus sordibus sunt, sicuti jam supra diximus, ordinatæ. Deus enim qui sinc concubitu apes fetare creavit, et agrorum cuncta semina absque libidine scniin ari vcl nascl decrevit, hominen quoqne es homine, si non peccas* set, per concubitum voluntarium, non per lihidfnis scortum exoriri in paradiso permisisset.