# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.36-49

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 4.6.36 to 4.6.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.36

Factos enim primos homines absque libidinis malo, Scriptura sancta testatur, cum dicit: Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur ( Gen. II, 25 ). Quid est, non confundebantur? Id est, nullis ad peccandum, sicut contigit post peccatum, libidinis stimulis urgebantur. In voluntate enim corum creatus crat licitus genitalium usus ad gignendos videlicet filios, non in voluptate luxuriae: post peccatum vero hanc eisdem accidissc ipsa iterum Scriptura demonstrat, dicens, Et aperti sunt oculi eorum, et sciverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, ' et fecerunt sibi tegumenta. Sed numquid clausis oculis crant creati, quia dictum est, Et aperti sunt oculi eorum? Quod si clausi fuerunt oculi eorum, quomodo verum erit quod scriptum est, Et vidit mulier quia bonum est lignum ad escam, et quia optimum eat videri oculis, et speciosum ad intuendum (ld. III, 7, 6 )? Aperti ergo erant oculi corum ad intuendum opera Domini, quae valde bona creavit: clausi vero crant ignorantia mali, quod Creator bonorum omnium non creavit. Et aperti sunt conscientia delicti pulsante, vel cum in se viderent, id est sentirent, jam nudati animæ carnisque pace motum quemdam turpissimum atque praecipitem noviter accidisse: unde confusi ad fici folia cucurrerunt, et his libidinis pudore sollicitata membra texerunt. Quod si naturale bonum est secundum vos ista libido, et nihil est in ea quod pudeat; quaero, qua ex causa post transgressionem naturalia membra texerunt, et non sicut ante peccatum fuerant permanserunt, quando utique nudi erant, et non confundebamur? Nihil enim Deus unde conlunderetur homo, cum eum plasmaret ad suam imaginem, in ejus forma creavit. Quod si non secundum fidem nostram de accidentis malo libidinis post peccatum confusi sunt, secundum dogoia vestrum Deus in eis fecit unde confunderentur: nec enim aliud dicitis, cum turpissimae libidinis Deum esse auctorem praedicatis.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
