# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.6.68-86

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 4.6.68 to 4.6.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.6.68

De hac enim congressione loquebatur apoStolus Paulus, cum dixit: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberana: et tanquam e contrario responderetur ei, Quis est, vel ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? respondens ait, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 26, 27): id est, in corpore meo est, non in aere, contra quem pugno; libido est scilicet inimica vitas meæ, quæ me currentem placere Deo per ducatum gratiæ ejus, diversorum libituum malo. rum I per momenta aculeis impugnat et provocat, quo agonis mei cursum impedicns, auctorem suum diabolum faciat esse victorem. Ideo castigo corpus meum, ubi porto hostem meum: in me pugnanti contra me virtute gratia confortatus repugno pro me. Sed tunc hostis potentiam destruo, cum castigans corpus meum infirmor in me. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. xv, 57). Quod si non propterea castigabat. corpus suum, quo malarum concupiscentiarum appetitus vel stimulos superaret libidinis, cur hoc se facere diccbat, illo melius sapientes et docentes exponite. Non enim naturale esse bonum libidinem prædicaretis, si castitatem a intuentes, ut Paulus corpora vestra castigaretis; imo impudenti fronte lascivientes, ejus motum * sic procaci lingua laudatis in publico, ut cunctis pateat quid a vobis geritur in secreto: si tamen quos laudare publice non pudet, eligant vel secretum. Rogo, erubescite, unde protoplasti, ut jam dictum est, post peccatum erubuerunt, quorum et ipsi peccatores sumus filii; et credite malum ex diabolo, non bonum ex Deo esse libidinem. Quam Apostolus legem, hoc est, malam consuetudinem nominat, et esse dicit in membris contrariam legi mentis, ne obediatur legi Dei.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
