# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.7

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, Book 4, Contra quartum dogma Pelagianorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.7

Quod enim operor, non iUlelligo. Quod mala videlicet concupisco, non ea ut veniant quæro vel opio;. quia natura non tali suin institutus: sed hoc malo quo est per noxam vitiata natura, cum aurem præbeo legi 4, caliginosis subito ac pravis desideriis conturbor illectus. Non enim quod voto, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Legis mandato de propriæ voluntatis conatu parere volo, et non valeo: peccato vero dum resisto, consentire delector. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona. Dum ergo volo ut nullum concupiscentiæ malum concipiam appetitum, et magis hoc facio; magnum vere malum esse concupiscentiam in membris meis', quæ me peccare cum quadam delectatione sollicitat, legi consentio; id est, credo, et per ipsam agnosco; quia cum sua bonitate mihi dicit, Non concupisces, vcnenum mortis in conCupiscentia esse dcsignat. Nunc autem jam non ego Operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Igitur hoc malum, quod discordare facit corpus ct spiritum, ut sit in me, non ego opto vel facio, qui illud demonstrante lege, ex quo malum esse cognovi, ne sit in me, consentire Icgi contendo: sed dum de meo velle et posse id stirpare non valco T, idcm peccatum, quod in me inflictum cst8 per peccatum, manens in me, ea quæ nolo opcratur adversum me. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea? bonum. CertuS Bum ergo, quod hæc concupiscentia, quæ est conatui meo adversa in corpore meo, non est bonum. Cum enim resistitur ei et defecisse putntur, magis magisque sua malitia in variis appetitionibus innovatur. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Volo quidem tam hoc peccatum vincere, quam legis præcepto parere. Quod utrumque bonum ut perficiam, posse milii de me cum velle meo non Bufficit; quia sufficientia nostra non a nobis, sed ex Deo est. Non enim quod voto bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Ad bonum igitur peragendum voluntas mEa de sc præsumens, et non de Deo, nihil proficit: ad malum vero etiam quod nou vult, aliquoties inclinatur ut velit. Si autem quod nolo, illud facio; noti ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Cum itaquc nolle meum concupiscere proVocatur, ut velit, non voluntas rcsistens id agit, sed peccati cupiditas, quæ a sola mea voluntate supcrari non potest: quia sine rue, ait Dominus, nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
