Latin
4.8.1 to 4.8.16
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.8.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Invenio igitur legem Colenti mihi facere bonum, quoniam mihi matum adjacet: condelector enim legi Det secundum interiorem hominem. Quia igitur malum concupiscentiæ adjaccl mihi, id est, sponte, et cum non desideratur occurrit, et ut perpetretur est voluntati depravatæ possibile, quia sine Deo, ut jain dictum est, non potest enervari; tamen videtur mihi de me præsumenti ad perficiendum bonum, legis videlicet mandatum, ut cœpi fore possibile, si secundum intoriorem hominem, hoc est animæ rationem, contra mortales corporis mei motus tota voluntatis intentione, totisque naturae meæ viribus non destitero repugnare. Video autem aliam legeR. in m mbris meis, repugnantem legi mentis meœ, et captivantem me in lege peccati, quce eat in membris meis. Et ecce video in me, id est sentio, contrariam legem, concupiscentiam scilicet malam, morbo libidinis sordidatam, obviantem ct resistentem et prævalentem legi mentis meæ, Intentioni videlicet auimi mei naturali, et captivum me ducentem in Icgc peccati, hoc est, in prævaricatione protoplasti, quæ est in membris meis: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 'nom. v, 12). CAPUT VI. —9. Ecce quanta mortifera bella, ecce quæ pericula, quantaque naufragia, de malo laudabilis et dilectæ vestræ concupis entiæ, diabolo seminante exorta sunt. Ecce cujus pestis onus leve esse prædicatis, et jugum suave. Sed Paulus, cujus estis apertissimi inimici, non cum illo malum esse libidinem sentientes, legerat scriptum esse de islo malo jugo: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturœ in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Et ideo prædicabat fidelibus Conlra vos de isto jugo, dicens, Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cur. vi, 14): id csl, nolite æquales emci infidelibus, laudantes cum illis quod est exsecrabile, et dicentes quod malum est, bonum.