# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.8.17-31

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 4.8.17 to 4.8.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.8.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/4.8.17

Quia. væ cis qui dicunt quod dulce est, amarum; et quod amarum est, dulcc (lsai. v, 20). Bella igitur ista doctor ille Gentium in fide et veritale secundum datam sibi contra vos sapientiam, in omni esse genere humano in se deprehendit, et contra ea fortiter dimicavit. Cum enim in persona sua dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam; et, Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: et, Ego autem, vivebam sine lege aliquando: et, Ego autem mortuus sum: et, Inventum esi mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem: et, Peccatum per mandatum seduxit me, et per illud occidit: et, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: et, Peccatum per bonum mihi operatum est mortem: et, Lex spirttualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: et, Quod operor non intelligo: et, Non quod volo, hoc ago; aed quod odi, illud facio: et, Si autem quod noto, illud facio, consentio egi, quoniam bona: at, Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat iti me peccatum: et, Scio enim quia non habitat in me, hoc eat in carne mea, bonum: et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio: et. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago: et, Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Invenio legem volenti mihi fatere bonum, quoniam milii maluM adjacet: et, Condelector legi Dei: et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quce tat in membris meis: manifeste hæc so contra concupiscentiam bella peregisse testatur. Nec tamen gloriatur de propriis viribus se fuisse triumphum victoriæ consecutum.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
