Latin
4.8.32 to 4.8.52
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 4.8.32-52
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo eum de se, in se, pro se, adversus tale malum infirmatus nullum victoriæ adjutorium reperisset, displicens sibi, oculos ad Christi propugnacula quibus defendi possit elevavit, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vn). Gratia est, hæretice, qua liberamur de corpore mortis, id est, de motibus concupiscentiæ, quibus corpus nostrum percutitur, ut anima perimatur, non sola virtus propriæ voluntatis. CAPUT VII. —10. Pergite adhuc per campos loquacitatis vestræ, qua tantæ turpitudinis squalorem laudare non erubescitis, et clamate secundum consuetudinem vestram, dicentes: i Libido calor bonu3 est genitalis, nec est quod pudeat in ea: quia si malum esae dicatur, nuptae iam damnabuntur; sine ilia enim non poterit proles existere. i Ex hoc advertant dilectæ vestræ castissimi expugnatores, quantum Iibet, quod tantum laudare dcleclat: aut si non libet, cum suadet ut libeat, ct expugnatur a vobis 1 v cur bonum prædicatis, quod in vobis adversum esse sentilis? rogo, erubescite. Nemo unquam quod sibi est inimicum, honum dicere delectatur et laiidmn praeconiis adorare. Fallimini prorsus et fallitis, iino dece. pti estis et decipitis. Non est iste calor bonus, nec genitatis in honis genitalibus menbris, quæ formavit Deus, sed malus, ut sæpe dictom ost, auctore diabolo præcedente peccato. Islo calore si vigor mentis ve. sir; e ad illicita non dissolveretur, non a vobis lam licite laudaretur, quin potius sicut a Catholicis damnaretur. ii. Sed iterum respondetis, ut snperius dixi, tanquam clypeum vestro dogmati opponentes, ne vobis valeant simplices quos decipitis nsistere, et dicitis: <Nuptiæ damnabuntur, si libido damnentur, quia absque illa sobolcs non Kignitur. »Quid præstigiosissimis assertionibus vestris diem in noctem mutare nitimini? quid nebulis serena convolvitis? quid intuentibus lucem, ferventes in calurc turpi, qucin optimum prædicatis, ut cordis eorum oculos perturbetis, fumi amaritudinem eructatis?