# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.43-57

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 5.10.43 to 5.10.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.10.43

In regno est Pater et mansiones, an extra? Si dixeris, lu regno; perdidisti locum, quem multa fabricaveras arte parvulis. Non enim intrat in mansiones istas non baptizatus: quia qui dixit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt; ipse dixit, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum cælorum. Ecce virga fortis Christi, quomodo comminuit opus tuum. Si autem dixepis, Foris; attende quid respondeas Manichæo. Aliquo enim bello secundum te superatus ab aliquo Pater exceptus (a) est de regno coelorum, nec ad cum opus Filiisui pertinet Baptismus parvulorum, nec ad ChriStum etiam mansiones Patris: ac per hoc divisum est regnum corum. Christus enim recipit baptizatos in regnum coelorum: Pater non baptizatos in mansiones loci sui. Eccc quales sensus imprægnata a diabolo peperit hæresis vestra: ecce officina illa Pelagiana sive Coelestiana, de qua nimium docti et acutuli ad interitum processistis, qualem locum miseris parvulis fabricavit, ut et Pater videatur regno exclusus, et Christus a mansionibus Patris! Quid deinceps a vobis decepti facient parvuli, quos catholica ratio sine medico Christo in mansiones Patris vobis docentibus non sinit introire? Quibus dum absque Christo promittitis vitam, aufertis vitam: dum sanos pollicemini 1, ad mortem perducitis: dum spondetis requiem, præcipitatis in gehennam. Mansiones igitur istæ apud Patrem non sunt divisae cellulis ad habitandum justis, sed conjuncta charitate bonorum praemia meritorum, quæ sunt in regno coelorum, quod est indivisum in possessionem unitae concordiae deitatis, Patris et Filii etSpiritus sancti: et non est ut quoddam grande palatium, uude concludi aut excludi possit: nec terminum habet, quomodo regnum terrae, ut ultra regnandi non habeat potestatem. Ipse enim qui implet omnia et excedit omnia, Pater et Filius et Spirilus sancius, Deus unus est, omnia in omnibus, unum potens atque omnia potens, cujus regni finis non est.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
