Latin
5.10.58 to 5.10.82
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.10.58-82
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus enim Dominus et landabilis nimis, et magnitudinis ejus non est fini. (Psal. XLVII, 2): et regnum ejus regnum omnium sæculorum, et dominatio ejus in omni generatione et progenie (Psal. CXLIV, 13). In parte vero gloriæ sanctorum et beatitudinis vitae æternæ divisuln a gchenna dici tantum potest, undo impii et peccatores omnisque non baptizatus est separatus, et parti gehennae est mancipatus: Dci autcm potentia non in parte est, et in parte non est; quia et sanctorum requiei et peccatorum damnationi ipse regnat in sarcula saeculorum. CAPUT VII. —12. Sinite itaque parvulos venire ad Christum vitam, ut eis perditam per Adam medicina sua rednnet vitam. Venit enim non inaniter quærere et salvare quod perierat. Vos videbat praescientia sua futuros hæreticos; vosque increpabat in Apostolis suis dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; latium eat enim regnum coelorum (Marc. x, 14). Talium, ad comparationem videlicet ad se venientium dixit, non omnium parvulorum generaliter, etiam et qui in eo renati non sunt: ideo, Sinite, inquit, parvulos ad me venire, id est, nolite illos credere me non indigere; non enim possunt venire in regnum Patris mei nisi per me. Denique ait, Ego sum via, veritas et vita; nemo ad Patrem, nisi per me venit (Joan. XIV, 6). Quomodo igitur eos non baptizatos in domo mansionum Patris mansuros creditis, cum nemo vadat ad Patrem, nisi per Christum, qui via est: nemo aternam habeat vitam, nec maneat in veritate, nisi per ipsum, qui vita est ct veritas? Sine me, inquit, nihil potestis facere (Id. xv, 5). Nam sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Chri£tum; similiter nemo salvandus venit ad Christum, nisi attrahente Patre. Ipse enim dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Id.