# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.4.122-148

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 5.4.122 to 5.4.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.4.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.4.122

Homo, inquit, natus de muliere, brevis vitæ, et plenus tracundiæ; ei sicut flos cum floruerit, decidit; fugitque ut umbra, al non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te t Quis enim erit mundus a sorde? fle unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram ( ob xiv, sec. LXX). Estne aliquid dubitandum, tam clarissimi auctoritate, parvulos peccati illuvie maculatos esse nascentes? Cum enim dixit, Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judieium coram te statim propter judicia justissima Oei cur in judicium veniat, causam præcedentem ostendit: Quis enim, inquiens, mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi umus diei fuerit vita ejus super terram. Id est. propter peccati sordem, quam trahit a peccante natura, qua nascitur immundus in mundo. Hæc secundum Septuaginta interpretum editionem, quæ ex græco in latinum sermonem versa est, posuimus. Audite apertius ad suggillationem vestram idipsum, qualiter ex hebrano verbo sit in latinum translatum. Quis, ait, potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nau. tn qui solus ea? Estne deinceps contentio? imo ea. debet a vobis ulla contradictio? Audis de parvulo diei, Quis potest facere mundum de immundo conceptum, semine? Nonne tu qui solus ea? et adhuc dubitas Baptismum Christi per gratiam habere, quod mun iet in parvulo? Nisi enim esset immundus, non diceret, Quis potest fucere mundum? Sed cum addit,. de immundo conceptum semine; parentum sordidatum dicit esse peccato: quorum sunt immunda scmina, non conditione nature, sed prævaricantis vilio protoplasti. Sive iintur Septuaginta ex hebræo in græcosive alius similiter ex hebræo in latino sermone, uaum atquo idem, etsi mutatis verbis, non tamea voritate, parvulos peccati sordo reos esse dixerunt,

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
