# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 5.8.45-49

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 5.8.45 to 5.8.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.8.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/5.8.45

Itane, insane Pelagiane, Deus qui justus est in omnibus viis suis, ea sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), pro hujuscemodi credendus est incircumcisum parvulum judicare, ut tanquam factorem pro non factis sceleribus puniat; tempus imputet quoddam, ubi vita non vixit, ubi velle et nolle non fuit voluntatis? Absit, absit boc apud judicem justum, qui unicuique obedienti vel contemnenti usu libera voluntatis, reddit secundum opera sua: parvulo autem incircumciso solum pro delicto, quod est opus diaboli, quod ex Adam seminatus attraxit, et circumcisione fraudatus non caruit, hoc in parvulo Deus odit et punit: ita nunc iit et in populo christiano. Circumcisio enim illa octavi diei, figuram resurrectionis diei Salvatoris 6 et graHam Baptismi gestabat.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
