# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.4.1-14

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 6.4.1 to 6.4.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.4.1

CAPUT PRIMUM. — i. Licet latius de gratia et libero arbitrio jam superius disputatum sit: tamen addere etiam nonnihil quam maxime huic operi oportet; ut et vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratiæ Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel prædicare flagitatis 1, quia cum lege Dei et Prophetis, cum Evangelio Christi ejusque Apostolis prædestinationem dicimus, eo « quod Deus quosdam hominum sic prædestinet ad vitam regni coelorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit, semel jam eligendo praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic prædestinet in gehennæ poenam I. ut etiam si credere velint, si jejuniis, et orationibus, omnique se voluntati divinæ subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis:eternam in toto dari non posse, sic electione prædestinatos esse, ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem. i Non miramur vos de nobis, id est, homines de Irominibus falsa posse contingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos 3, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestre intellectum mutare nitamini, fidem Christi Apostolorum prædicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatcm; imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. Inclinate aliquantum patienter auretn cordis vestri, et qualiter mysterium prædestinationis credamus, qualiterve predicemus, audite. Animositatem etiam contradicendi divinis eloquiis deponite. Potestis enim dono Dei veritatem facile repcrirc vel agnoscere 4, si contentiosi disciplinæ silentio esse destiteritis. Prius ergo ipsum nomen prædestinationis quid indicet, exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, prædestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
