Latin
6.4.15 to 6.4.33
Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.4.15-33
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Pi ædestinatio quippe a prævidendo 3 et præveniendo vel præordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Dens cui præscientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit præscit, prædestinat 6; et propterea prædestinat, quia quale futurum sit præscit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit, inquit, et prædestinavit. Sed non omne quod præscit, pra destinat. Mala enim tantum præscit, bona vero et præscit et praedestinat. Quod ergo bonum cst, præscientia prædestinat, id est, priusquam sit in re præordinat. Hoc cum, ipso auctore, esse cceperit, vocat, ordinat et disponit. Unde et sequitur: Nam quot prædestinavit, hos et vocavit; et quot vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, tUos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30) igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo humanum genus præscientia sua et praedesiinatione Deus I, in quo iniquitas non est, utatur. Massæ itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque facta est non conditione divina, generaliter ex debito I paena cruciatusque gehennæ debetur; ,venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiæ largitate 3. Quia vero justus et misericors Deus præsciusque est futurorum,ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed judicio æquitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibli I quos misericordia gratuita praescit praeparat, id est, praedestinat ad æternam vitam: cæteros autem pœna, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri præscivit, non tamen puniendos ipse fecit vel prædestinavit, CAPUT tantum, ut dixi, in damnabili massa præscivit. CAPUT III. —3. Quod si a me quæris scire, cur duos ita differentes Deus fecit. ,si personarum acceptor non est, quia generaliter punire debet justitia, aut misericordia liberare: contende cum Paulo imo si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, a homo, tu quis ea qui respondeas Deo?