# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.6.60-77

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 6.6.60 to 6.6.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.6.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.6.60

quia mala Judæ, ut prædixi, præscivit, non fecit: et tamen in quibus præscivit, judicio justo tradens eum in reprobum sensum, ut impleret permisit. Et ideo permisit, quia per Spiritum sanctum periturum ante prædixit. Quia sicuL Christum oportcbat pali per Judam, præcanente per prophetam sancto spiritu: ita oportebat periro Judam, eodem sancto Spiritu prædicente; de eo enim dictum est, Nemo periit, nisi filius perditionis (Joan. xvu, 12). Nam poenam illi prædestinatam pro malis suis, iq quibus, ut sæpe dixi, præscitus est tantum, non prædestinatus, illic plane a agnoscimus, ubi de eo dicitur ab apostolo Petro, Ut iret in locum suum; translato scilicet in alterum honore episcopatus ejus. Vel certe uhi legitur quod damnatus sit antequam natus, secundum id quod disputatione prædiximus. Talis ergo periturorum omnium causa est, licet culpa sit a culpa dissimilis. CAPUT VI. — 8. Verum autem esse quod diximus, licet plene sit disputatum, id est, perituris pœnam esse prædestinatam, audi apostolum Tetrum, cum futuros esse pseudoprophetas et magistros mendaces et apostatas in Ecclesia dicit, sicut fucrunt in populo veteri: Quibus judicium, inquit, jam olim non cessat, et perditio eorum nou dormitat ( II Petr. II, 3). Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim præscripti sunt in hoc judicium, impii, gratiam Dei transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum Jesum negantes Christum (Judce 4), Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem œternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Prædestinatis autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vubis ab origine mundi (Matth. xxv, 41, 34), id cst, prædestinatum. Tenunda est igitur inconcusw hujus disputationis regula, que divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, præscitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem cis esse prædestinatam secundum quod præsciti sunt.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
