# Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon 6.9.40-62

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, 6.9.40 to 6.9.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.9.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/hypomnesticon-vulgo-libri-hypognosticon/6.9.40

> Absit hoc a divino proposito. Non enim volens cst iniquitatem Deus ( Psal. v, 5 ): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccli. xv, 21). Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum ( Sap. i, 14). Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Irnitantur ergo illum qui sunt es parte illius (Id. II, 24. 25). Nec dicimus, ut fingitis, « Et si credere velint, vel bonis operibus Dei vacare, Deum hoc illis nolle præstare: > cum hujusmodi velle Dei sit donum. Si ergo ex Deo est quod volunt, vult Deus perfectum fieri quod donavit: si autem ex Deo non est, sed est de jactantia propriæ voluntatis, qua se meritis Dcum aestimant promereri, manifeste quod volunt capere non possunt; quia non volentis, inquit Apostolus, neque currentia, sed miserentis eat Dei (Rom. ix, i6): ct quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper (Joan. III, 27). Non hoc agit Deus summe bonus malitia, sed justitia; nec personarum acceptione, sed causarum secretarum discretione. Novimus nonnunquam quosdam volentes æternæ vitae fidem accipere, et eam adipisci; quosdam autem non. Aliquos etiam nolentes consequi, cum in eis divina gratia, ut velint, mutaverit voluntatem, aliquos non. Novimus aliquos etiam perfectos ex labore multorum annorum prolapsos in ultinio vitac suae, et periisse. Aliquos vero ab ineunte aetate sua in omni scelere et damnabilitatc usque ad decrepitam aetatem perdurassc, et repente coelitus inspirata salute, raptos esse ad requiem regni coelorum. Novimus etiam parvulos, quibus usus liberi arbitrii non est, ut de bonis aut malis eorum meritis judicemus, parentum manibus ad gratiam sacri Baptismatis deportatos, et cum in uno eorum per manus sacerdotis mysterium fidei adimpleretur, aliquoties alterum in parentum manibus factum exanimem, fraudatum gratia Salvatoris.

---

Augustine, Hypomnesticon Vulgo Libri Hypognosticon, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp760/tmp760/tmp760.tmp760.opp-lat1.xml.
